monumenta.ch > Cassiodorus > XLII. ARGOLICO P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a. 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XLI. IOHANNI ARCHIATRO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 509/511)

XLII. ARGOLICO P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a. 510/511)

1  Bene principalis clementia suscipit quos pietas paterna destituit, quia sub parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. 2  ad nos siquidem iure recurrit infantia destituta, quibus universorum hominum proficiunt incrementa. 3  Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsavit, cum paschalibus diebus paterni luctus essent vulnere sauciati et in ipso laetitiae tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse contemptu, cum vel firmae aetati inter lacrimas ista cogitare genus videretur insaniae. 4  cessat enim lucri ambitus, cum vacatur ad planetus, nec mens quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleverit. 5  Hac crudeli subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris recordationis patris eorum detestabili ambitu a vestris suggerunt fascibus expetitum. 6  quorum insidiatorem non humanitatis ullus revocavit affectus, non similis terruit casus: gravavit infantiam, cui non subvenire merito pudoris aestimatur esse iactura. 7  Sed nos, qui regulas veterum, qui servamus momenta pietatis, salubri ordinatione censemus, ut, si quondam patricius atque magnificus vir Volusianus pater supplicum supra memorata loca communi iure possedit, filiis perire non debeant, praesertim cum germen senatorium novis cupiamus beneficiis enutrire quam inter ipsa initia spem adultae aetatis aliqua laesione comprimere. 8  atque ideo illustris magnitudo vestra, si quid tale factum esse meminit, ilico noverit corrigendum, ne venerandum examen senatorii ordinis iniqua praesumptione temeretur.