monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 509 ante Sept. 1) <<<     >>> XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Decet prudentiae vestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia vobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare praesentiam. 2  sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne vitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. 3  proavorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur: similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. 4  Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est vobis delegantibus cognitores iudicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem insequitur supplicantis, ut non tam vincendi votum quam adversarii videatur quaesisse detrimentum. 5  Quapropter si vobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat adversarium provocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed evertat et quod fit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii.