monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 509 ante Sept. 1)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXV. ACTORIBUS ALBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXVII. THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXVI. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 509 ante Sept. 1)

1  Providentissimi principis est graviter imminutis relinquere tributariam functionem, ut redivivis studiis ad implenda sollemnia recreentur qui pressi damnorum acerbitate defecerant. 2  nam si fessis minime relevetur onus, necessitate cernitur iacere prostratus. 3  melius est enim praesentia damna contemnere quam exiguo quaestu perpetua commoda non habere. 4  Atque ideo illustris magnificentia tua provincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per tertiam indictionem nos relaxasse cognoscat, quos transiens noster exercitus more fluminis, dum irrigavit, oppressit. 5  nam licet pro generali securitate frementi adunatione proruperit, praeteriens tamen istorum culta vastavit. 6  radit enim semper fluvius alveum suum et licet molliter egrediens vicina fecundet, illud tamen reddit sterile, quo collectus influxerit. 7  Unde necesse fuit civica vastatione deiectis porrigere dexteram salutarem, ne ingrati dicant se perisse solos pro defensione cunctorum: misceantur potius laetitiae, qui viam Italiae defensoribus praestiterunt. 8  tributa enim non debent tristes exigi, per quos tributarios feliciter adquisivi. 9  dicat pro illis noster animus, quod regi non potest imputare subiectus. 10  emimus nostro dispendio prosperitatem Gothorum: nos necessaria praebuimus, ut hostis vinceretur illaesus.