monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIIII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXV. ACTORIBUS ALBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXIIII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita talenta revocare commerciumque viventium non dicere mortuorum, quia et nobis infossa pereunt et illis in nullam partem profutura linquuntur. 2  metallorum quippe ambitus solacia sunt hominum. 3  nam divitis auri vena similis est reliquae terrae, si iaceat: usu crescit ad pretium, quando et apud vivos sepulta sunt, quae tenacium manibus includuntur. 4  Atque ideo moderata iussione decernimus, ut ad illum locum, in quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione convenias: et si aurum, ut dicitur, vel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico fideliter vindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia nolumus lucra quaeri, quae per funesta possunt scelera reperiri. 5  aedificia tegant cineres, columnae vel marmora ornent sepulcra: talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt. 6  Aurum enim sepulcris iuste detrahitur, ubi dominus non habetur: immo culpae genus est inutiliter abditis relinquere mortuorum, unde se vita potest sustentare viventium. 7  non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse. 8  primi enim dicuntur aurum Aeacus, argentum Indus rex Scythiae repperisse et humano usui summa laude tradidisse. 9  quod nos in contrarium neglegere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita inventa cum vituperatione videantur esse neglecta.