monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXIIII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Custodia legum civilitatis est indicium et reverentia priorum principum nostrae quoque testatur devotionis exemplum. 2  quid enim melius quam plebem sub praecepto degere velle iustitiae, ut conventus multorum disciplinabilium sit adunatio voluntatum? hoc enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit. 3  haec ratio a feritate divisit, ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio divina voluerunt. 4  Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Iudaicis institutis legum provida decrevit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui iura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri. 5  atque ideo praesenti auctoritate censemus, ut quaecumque legum statuta moverunt, circa vos illibata serventur, quatenus quod ad civilitatis usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.