monumenta.ch > Cassiodorus > XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXXI. AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XXXIII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXII. DUDAE SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Cum in omnibus causis velimus iustitiam custodiri, quia regni decus est aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur nequaquam detestabilis calumnia in invidiam regnantes affligat. 2  patimur enim superari salva aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse victores. 3  nam quem licenter subiectus superat, non debellat adversus. 4  Marini itaque relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub emissione chirographi fuisse depositas. 5  et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supra dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata exsecutione convenias. 6  Qui si intentata iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minus ne, competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae veniant legibus audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma continet sanctionum divalium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla iniuria, nullo damno innocentia praegravetur, ne alienae accusationis invidiam tuam facere videaris offensam.