monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXVIII. DUDAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUSb REX. (a 507/511) <<<     >>> XXX. ALBINO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)

1  Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiae cura Romanae, ultro debueratis expetere, in quibus arguimini. 2  quid enim praesenti tempore potuistis culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit? Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cuius vos optare debuisse constat augmenta. 3  quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium vota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium? Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam, ad ammonitionem potius iussa convertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. 4  ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut iussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur, quia non habet veniae locum, qui delinquit ammonitus.