monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. DUDAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUSb REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXVII. TUTIZAR SAIONI THEODERICUS REX. (a. 508/511) <<<     >>> XXVIIII. ARGOLICO V̅ · T̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)

XXVIII. DUDAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUSb REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimae conversationis imponere. 2  Petrus itaque vir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit vulnerasse defensoremque fecisse, quod vix inimicus potuisset audere. 3  hoc te et legitima volumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit.