monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. ARIGERNO V̅ · T̅ · COMITI THEODERICUS REX (a. 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXII. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511) <<<     >>> XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXIII. ARIGERNO V̅ · T̅ · COMITI THEODERICUS REX (a. 510/511)

1  Quamvis oporteat commissam tibi disciplinam Romanae civitatis in omnibus custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis, ut circa te augeat gratiam custodita iustitia et augmenta sumas nostri iudicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. 2  Praefectus igitur urbis sua nobis relatione declaravit Basilium atque Praetextatum magicis artibus involutos impeti accusatione multorum: quos elapsos intimat mentis alienatione custodum. 3  eos te praecipimus ubicumque repertos ad iudicium quinquevirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegavit auctoritas, ubi te residere censemus, ut violenta omnium defensione summota hanc causam discuti facias legibus et finiri. 4  Et si rei criminis, cuius impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam iuris definita sanxerunt. 5  si vero innocentia eorum detestabili pulsatur invidia, opprimi eos nulla ratione patiaris, quia in omnibus causis consideratione divina illud fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat.