monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXI. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX.. (a 508/511) <<<     >>> XXIII. ARIGERNO V̅ · T̅ · COMITI THEODERICUS REX (a. 510/511)

XXII. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. 2  quem enim sperabit veniae locum, qui reverendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticescat poenale murmur animarum. 3  versari non licet in magicis artibus temporibus Christianis. 4  Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. 5  super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas. 6  Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque senatoribus, id est magnificis et patriciis viris Symmacho Decio Volusiano atque Caeliano nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. 7  et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia. 8  De qua re illustri viro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium violenta defensione summota, si se occulunt, ad iudicium protrahat impetitos et vobiscum in hac causa residens nec opprimi faciat innoxios nec leges sinat evadere criminosos.