monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX.. (a 508/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XX. GEBERIC V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXII. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)

XXI. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX.. (a 508/511)

1  Quamvis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibus definita susceperis. 2  proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera iussionis. 3  Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxime tamen utilis est in necessitate custodia. 4  parebis ergo commonitus, ut sic possis cum provincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quicquid sollicitus de pravo studio habere contempseris.