monumenta.ch > Cassiodorus > XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX. (a 508/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX(a. 509/511) <<<     >>> XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511)

XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX. (a 508/511)

1  Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod commendatur probabili iussione. 2  cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet pervasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui, quia versari nolumus in ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. 3  Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, civilitate quoque reddaris eximius. 4  sic et arma tua deo iuvante corroboras, si iustitiam mediocribus servare contendas. 5  improbis enim non potuisse resistere non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. 6  ignavus forte audacibus iubere nihil possit: nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant.