monumenta.ch > Cassiodorus > XV. BENENATO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 507/511))
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XIIII. GESILAE SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX(a. 509/511)

XV. BENENATO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 507/511)) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Illustris et magnifici viri comitis patrimonii suggestione comperimus dromonarios viginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. 2  unde providentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines. 3  qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. 4  Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. 5  quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos robustissimos quaesisse cognoscas.