monumenta.ch > Cassiodorus > XII. MARABADO V̅‧T̅‧ COMITI ET GEMELLO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 508/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XI. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) <<<     >>> XIII. SENARIO V̅‧ T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)

XII. MARABADO V̅‧T̅‧ COMITI ET GEMELLO V̅‧ S̅‧ THEODERICUS REX. (a. 508/511)

1  Propositi nostri est, ut provincias nobis deo auxiliante subiectas, sicut armis defendimus, ita legibus ordinemus, quia semper auget principes observata iustitia et quantum probabili institutione vivitur, tantum summis adhuc provectibus aggregatur. 2  Arcotamia itaque illustris femina flebiliter ingemiscens nepotis sui calamitatem tali conquestione deploravit, dum semper aviae cura tenerior est suorum, asserens Aetheriam nurum suam, mariti postposita dilectione, cuidam se Liberio iugali foedere sociasse et cum ornatior cupit novis thalamis apparere, studuerit prioris viri facultates evertere, allegans ditatam filiorum spoliis, quibus magis decuit congregari. 3  Ideoque nos, qui desideria supplicantum consuevimus remitiere ad statuta divalium sanctionum, ut nec insinuationem supplicum renuamus nec adversarii negotium credula facilitate damnemus, sublimitatis vestrae iudicio hanc causam legibus committimus audiendam, ut omni incivilitate summota mediis sacrosanctis evangeliis cum tribus honoratis, quos partium consensus elegerit, qui legum possint habere notitiam, quicquid prisci iuris forma constituit inter eos, considerata disciplina nostri temporis, proferatis, quia non decet per vim eos aliquid agere, qui ad nostra meruerunt regimina pervenire.