monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) <<<     >>> VIIII. OSVIN V̅‧ T̅‧ COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511)

VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1  Grave videri non debet, quod nostra ordinatione censetur, quia novimus aestimare, quod vos oportet implere. 2  a nobis quippe potestis rationabiliter eustodiri, quibus profecistis non gravati. 3  proinde devotioni vestrae praesenti auctoritate decernimus, ut aecepto pretio competenti de locis vestris ad Alfuanum trabes sine aliqua dilatione devehatis, quatenus et nostra ordinatio sortiri possit effectum et perceptis mercedibus nec vos videamini sustinere dispendium.