monumenta.ch > Cassiodorus > VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , VI. SYMMACHO V̅‧I̅‧ PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> VIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS THEODERICUS REX. (a. 507/511)

VII. SENARIO V̅‧T̅‧ COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum. 2  iniquum est enim, ut hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. 3  Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse. 4  Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritiei quam sub hae sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. 5  crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania elementa cessisse.