monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > XXXVI. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXVI. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium. 2  proinde Firminus contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium et frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas. 3  Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse iudicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus valeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.