monumenta.ch > Cassiodorus > XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX. (a 508/511) <<<     >>> XXXVI. ARIGERNO V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam, quia inconcussum esse debet principis votum nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. 2  atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pittacium constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere, nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.