monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 152 > XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXVII. IOHANNI V̅· S̅· CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXVIIII. ARGOLICO V̅· I̅· PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 510/511)

XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Gratus nobis est eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti. 2  proinde magnitudinem tuam glorioso nobis servitio probatam ad comitatum iussis praesentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis et tu nostris conspectibus augearis. 3  Convenit enim te etiam requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. 4  ornasti de conscientiae integritate palatia: dedisti populis altam quietem. 5  hinc omnibus factus notior, quia qui voluit te positum in potestate nescivit: praesentati autem tribunalibus iudicem sine damni aliquo terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio vendebaris. 6  quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam rettulisse? nam qui alterum reprimere conati sumus, te etiam palatio teste laudavimus. 7  tende gradus, accelera festinus adventum. 8  alacrem venire convenit, qui se a principe sustineri posse cognoscit.