monumenta.ch > Cassiodorus > XXVII. IOHANNI V̅· S̅· CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXVI. OSUIN V̅· I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 510/511) <<<     >>> XXVIII. CASSIODORO V̅· I̅· PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXVII. IOHANNI V̅· S̅· CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Propositum est pietatis regiae locum iniustis odiis amputare et potestatis armatae supercilium cohibere reverentia iussionum. 2  infesta est siquidem humilibus superioris offensa, cum ad laudem trahitur, si vindicta de mediocribus adquiratur. 3  proinde diu varia persecutione iactatus ad pietatis nostrae remedia haud irrite convolasti, asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse terrori, ne privata odia in te satiarentur per publicam disciplinam. 4  Sed nos, qui donatas dignitates iustitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas praesumptiones nostra te tuitione vallamus, ut regiae maiestatis obiectu ferventium furor animorum in suis cautibus elidatur et de se magis poenam sumat protervia, dum cohibetur innoxia. 5  tamdiu enim iudex dicitur, quamdiu et iustus putatur, quia nomen, quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur. 6  Restat nunc, ut assumptum impleas consularitatis officium et te utilitatibus publicis, quas tuos egisse constiterit decessores, sedulus ac devotus impendas quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. 7  nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorio remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris, quid te male agentem passurum esse cognoscis?