monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XXIII. COLOSSEO V̅·I̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXV. SIMEONIO V̅· C̅· COMITI THEODERICUS REX. (a 510/511)

XXIIII. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Institutum suum providentia nostra non deserit, cum subiectis semper intenta profutura disponit, ut ad maiorem devotionem concitentur qui sui curam nos habuisse cognoscunt. 2  Hinc est quod Colosseo viro illustri nomine viribusque praepotenti gubernationem vestram defensionemque commisimus, ut qui suae multa dedit hactenus experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. 3  atque ideo parientiam vestram saepius approbatana nunc quoque eidem praesenti monstrate, quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat et ille integritatem propriae asserit mentis, qui iugibus persistit obsequiis. 4  Illud praeterea vos credidimus ammonendos, ut non in vos, sed in hostem saevire cupiatis. 5  res parva non vos ducat ad extrema discrimina: adquiescite iustitiae, qua mundus laetatur. 6  Cur ad monomachiam recurratis, qui venalem iudicem non habetis? deponite ferrum, qui non habetis inimicum. 7  pessime contra parentes erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. 8  quid opus est homini lingua, si causam manus agat armata? aut pax esse unde creditur, si sub civilitate pugnetur? imitamini certe Gothos nostros, qui foris proelia, intus norunt exercere modestiam. 9  sic vos volumus vivere, quemadmodum parentes nostros cernitis domino praestante floruisse.