monumenta.ch > Cassiodorus > XXI. FAUSTO V̅· I̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXII. ARTEMIDORO V̅· I̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXI. FAUSTO V̅· I̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Humanae consuetudinis mos est, ut variata plus capiant et quamvis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. 2  proinde sacris moenibus iugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa indutias tibi postulas debere concedi, non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quo dulcior fiat renovata regressio. 3  atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad provinciam quattuor mensium indutias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem ad penates proprios redire festines, quatenus habitatio Romana, quam multiplici volumus densare conventu, subtractis incolis terrarum opinatissima non rarescat. 4  hoc etiam et vobis iudicamus aptissimum, quando Senator Romanus alibi possit dolere tardatus. 5  ubi enim illa gratia parentum? ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? piaculi genus est absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare.