monumenta.ch > Cassiodorus > XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XVIIII. COMMONITORIUM. DANIELI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXI. FAUSTO V̅· I̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

XX. TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO APPARITORI THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Inter gloriosas rei publicae curas, quas perpeti cogitatione deo auxiliante revolvimus, cordi nostri est levamen humilium, ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quicquam apud nos audaciae, cuius est propositi superba calcare. 2  Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diversorum pressit invidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis, ut plus valeret nostrae pietatis auxilium quam iniqua calliditas improborum. 3  atque ideo praesenti vobis auctoritate decernimus, ut, si praefectus vir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat vel titulis ingravavit vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio eiusdem meriti vobis imminentibus a pervasore reddatur, ut crudelibus damnis afflicto pietatis nostrae remedio consulamus. 4  Si quis autem in hac praesumptione medius invenitur, ut ad ea quae iussa sunt idoneus nequeat reperiri, ad nos deducite vinculis illigatum, ut poena possit satisfieri cuius facultas non sufficit ultioni. 5  tali igitur confusione iam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum votum persecutus esse videatur. 6  Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere temptaverit, quinquaginta librarum auri multa protinus feriatur sitque maior cruciatibus poena respicere illaesum, quem videre desideravit afflictum. 7  en factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates: praetorii praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. 8  hinc omnes intellegant, quo amore delectemur aequitatis, ut et potentiam iudicum nostrorum velimus imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere.