monumenta.ch > Cassiodorus > XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX. (a 508)

XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508)

1  Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur. 2  exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus. 3  Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. 4  unde perpende qualia de te videamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus adquisitos. 5  cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum. 6  Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. 7  turbulenta non ames: avara declina, ut talem te iudicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. 8  desiderat viros egregios coacta cladibus suis. 9  effice ut victam fuisse delectet. 10  nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam quaereret. 11  abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus vultus. 12  nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenit.