monumenta.ch > Cassiodorus > XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a. 508)

XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Iniuria quidem nostra est laesa iustitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. 2  unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. 3  quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae iussionis reverenda contemnat? ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae iudicium decrevimus convenire isque se inveterata calliditate subtraxit, examini vestro committimus audiendum, ut finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. 4  praestate itaque audientiae curam, ut iustitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua iurgiorum.