monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > Regum I, 3 > Baruch, 3 > XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, , XIII. SUNHIVADO V͐ · S͐ · THEODERICUS HEX. (a 507/511) <<<     >>> XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quamvis iudicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum. 2  quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam vel res a vestris hominibus iniusta usurpatione pervasas. 3  unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine aliqua tarditate resecate. 4  malum enim cum perseverat, augetur, et remediale bonum est in peccatum accelerata correctio.