monumenta.ch > Cassiodorus > I. ALARICO REGI VVISIGOTHARUM THEODERICUS REX. (a. 507)
>>> Cassiodorus, Variae, LIBER TERTIUS, II. GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM THEODERICUS REX. (a 507)

I. ALARICO REGI VVISIGOTHARUM THEODERICUS REX. (a. 507)

1  Quamvis fortitudini vestrae confidentiam tribuat parentum vestrorum innumerabilis multitudo, quamvis Attilam potentem reminiscamini Wisigotharum viribus inclinatum, tamen quia populorum ferocium corda longa pace mollescunt, cavete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non habere. 2  Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus et nisi usu praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. 3  absit ut vobis aliquid indignatio caeca subripiat. 4  moderatio provida est, quae gentes servat: furor autem instantia plerumque praecipitat et tunc utile solum est ad arma concurrere, cum locum apud adversarium iustitia non potest invenire. 5  Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere debeamus, ut litem vestram amicorum debeant amputare iudicia. 6  inter duos enim nobis affinitate coniunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem contingat forsitan inveniri. 7  non vos parentum fusus sanguis inflammat, non graviter urit occupata provincia: adhuc de verbis parva contentio est: facillime transigitis, si non per arma vestros animos irritetis. 8  obiciamus quamvis cognato cum nostris coniuratis eximias gentes iustitiamque, quae reges efficit fortiores: cito convertit animos, qui contra se tales sentit armatos. 9  Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti legatos nostros illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, qui vobis et mandata nostra sufficienter insinuent et usque ad fratrem nostrum Gundibadum vel alios reges cum vestra voluntate deproperent, ne videamini eorum inmissione laborare, qui maligne gaudent alieno certamine. 10  avertant enim divina, ut supra vos iniquitas illa praevaleat. 11  commune malum vestrum iudicamus inimicum. 12  nam ille me iure sustinebit adversum, qui vobis nititur esse contrarius.