monumenta.ch > Cassiodorus > XXXVII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXVIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXVII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Provectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tantum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. 2  non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. 3  inter tot enim cottidie deo propitiante, successus tenacitatis esset vitium angusta largitate contentum. 4  atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam. 5  cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem novimus civium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum.