monumenta.ch > Cassiodorus > XXXV. TANCILAE V̅ · V̅ THEODERICUS HEX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 509/510) <<<     >>> XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXXV. TANCILAE V̅ · V̅ THEODERICUS HEX. (a 507/511)

1  Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium cottidie desideramus augere. 2  quocirca praesentibus te iussionibus ammonemus, ut de Comensi civitate aeneam statuam quae perisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit, quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem confessionis invitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. 3  sed cum haec tamen iussa promulgaveris, si adhuc facinus secreta velaverint, post diem venerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum. 4  ab imperitis enim harum rerum statuae facilis eversio non fuisset, nisi eam temptasset movere loco magistra praesumptio.