monumenta.ch > Cassiodorus > XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 509/510)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXXIII. DECIO V̅ · P̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXXV. TANCILAE V̅ · V̅ THEODERICUS HEX. (a 507/511)

XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX. (a 509/510) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Gaudemus in te floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis arcibus extitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es velare secretum, ne vos aut delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius incitaret. 2  atque ideo universa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo tempore nec docetur expensa, resumatur sine aliqua dilatione vobisque ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. 3  nefas est enim, ut in alios usus transeant quae sibi subtracta non inmerito Roma suspirat. 4  Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa nostram munificentiam fraudaverunt. 5  sed affuit moderatrix, semper quae nobis est iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus graviter incitante iustitia. 6  sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod voluit. 7  nec maior potest provenire vindicta, quando velut propria videtur perdere, quae suppressa turpiter iudicaverat possidere.