monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIIII. ADILAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXVIII. STEPHANO V̅ · S̅ · COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXX. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXVIIII. ADILAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustinere, quos videtur pietas nostra protegere, quia regnantis est gloria subiectorum otiosa tranquillitas, tamen specialiter ecclesias ab omni iniuria reddi cupimus alienas, quibus dum aequabilia praestantur, misericordia divinitatis adquiritur. 2  Et ideo beatissimi viri Eustorgii episcopi sanctae Mediolanensis ecclesiae petitione permoti praesentibus te affatibus ammonemus, ut praediis vel hominibus huius ecclesiae intra Siciliam constitutis tuitionem studeas salva civilitate praestare, nec a quoquam cuiuslibet nationis homine contra fas patiaris opprimi, quos decet divinitatis intuitu sublevari: ita tamen, ut causis publicis et privatis, quae contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant, quia, sicut nolumus eos ab aliquo praegravari, ita exceptos a tramite iustitiae non patimur inveniri.