monumenta.ch > Cassiodorus > XXVIII. STEPHANO V̅ · S̅ · COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXVIIII. ADILAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXVIII. STEPHANO V̅ · S̅ · COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Tribuenda est iustis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditur quae inremunerata transitur. 2  athletam populis palma designat esse victorem. 3  sudores bellicos civica corona testatur. 4  exspectant etiam equos praemia sua et tanta iustitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. 5  Quod si ita est, dignum est hoc homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. 6  per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae vestigium et, quod raro in serviente provenit, permutatio iudicum numquam circa te variavit affectum. 7  nec erat alieni in te iudicii quisquam invidus, cum etiam decessorum suorum ordinationibus redderetur adversus. 8  placere siquidem meruisti cunctis, cum semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus efficaciam, in observationis labore frequentiam: et quod rarum continentiae bonum crebra hominum vitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam operam venditabas. 9  Vocabulum principis nulla sorde maculasti, servans dignitatem nominis exercitatione virtutis. 10  hinc est quod spectabilitatis honorem, quem militiae sudore detersis iusta deputavit antiquitas, praesenti tibi auctoritate conferimus, ut laboris tui tandem finitas excubias remuneratione comitivae primi ordinis iam securus intellegas. 11  Et quia gratiam principis dignitas nuda non asserit nec beneficium dici potest quod nulla utilitate sentitur, privilegia quoque, quae tribui scholae tuae exprincipibus divalia constituta voluerunt, simili munificentia condonamus. 12  nec quicquam in his debes metuere, quae forsitan novella usurpatione temptantur. 13  ab omni ergo damno oneribusque sordidis ius te munivit antiquum. 14  Sed quamquam tibi praesenti remuneratione digna solvamus, futuris tamen votis spem maximam pollicemur. 15  sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit providentia principalis, ut, quos dignos favore nostro credimus, eos quoque maiore honore cumulemus. 16  verum quia celari non decet regium bonum, impetrata praesentia ad provincialis iudicis facito notitiam pervenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio universitatis corda cognoscant tibique utpote militiae munere persoluto cultus competens pro nostrorum temporum laude servetur.