monumenta.ch > Cassiodorus > XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXVI. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXVIII. STEPHANO V̅ · S̅ · COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua divinae reverentiae credimus interesse. 2  non ergo insultare videantur elati, divinitatis gratia destituti. 3  quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogae vestrae praesenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt. 4  nec aliquid ornatus fas sit adicere vel in ampliandis aedibus evagari. 5  Et noveritis vos severitatem minime defugere veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. 6  in ipsis vero parietibus cooperiendis vel fulciendis tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse praescriptio. 7  quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus.