monumenta.ch > Cassiodorus > XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO V̅V̅V̅ · S̅S̅S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXII. FESTO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO V̅V̅V̅ · S̅S̅S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  ( 511) Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. 2  nec dignum est, ut cuiusquam laedat invidia nostris motibus ordinata. 3  quapropter figulinis regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite, nec vereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia vix credimus explicari. 4  cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. 5  in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit.