monumenta.ch > Cassiodorus > XXII. FESTO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XXI. IOHANNI APPARITORI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO V̅V̅V̅ · S̅S̅S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXII. FESTO V̅ · T̅ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Aequum est ut se commodet pietas regalis fati vulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos sortis suae adversa presserunt. 2  atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis vulnus geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare videamur. 3  Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. 4  Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogavit furentem, supplicavit armato vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. 5  et quoniam in bis personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse.