monumenta.ch > Cassiodorus > XV. VENANTIO V̅ · Ῑ · THEODERICHS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 507|511)

XV. VENANTIO V̅ · Ῑ · THEODERICHS REX. (a. 507|511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Providentiae nostrae ratio est in tenera aetate merita futura tractare et ex parentum virtutibus prolis iudicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem ab exordio trahunt, dum origo nescit deficere, quae consuevit radicitus pullulare. 2  fertur etiam cursu perenni fontium vena vitalis et hanc condicionem sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini, nisi per accidentia fuerit fortasse vitiatus, nesciat rivulis abnegari. 3  Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitivae domesticorum vacantis honore provehimus, ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. 4  quis enim in te quamvis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat officiosos labores? qui prudentiae ratione flammatus sic fuit ad repentina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. 5  Praefecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod vel solum fuisset expedire laudabile, iuncta exercitus nostri cura disposuit, ut nec provinciis ordinatio deesset nec exercitui se provida sollicitudo subtraheret. 6  superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia: traxit mores barbaros ad quietem: in votum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum querimoniis invenirent. 7  verum ut de plurimis pauca sufficiant, probavit de se tanta, ut eligeretur eius inexplorata posteritas. 8  Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus est, nec tuorum indiges suffragia meritorum. 9  litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. 10  incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis provectibus tendas. 11  tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis.