monumenta.ch > Cassiodorus > XI. PROBINO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX. (a. 507|511)

XI. PROBINO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1  Inter cetera humani generis pondera coniugalis affectus curam sibi praecipuam vindicavit: non inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis adquiritur. 2  omne facinus auctores solos insequitur: error matris transit ad filios et novo infelicitatis eventu fit dedecus proprium scelus alienum. 3  ideo enim iura vel divina vel publica nexum coniugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in reverentiam non habere. 4  Basilius siquidem vir spectabilis datis precibus intimavit Agapitam coniugem suam de propriis penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus ad mutabilitatis vitia patet: quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis suae petitione firmavit: adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta refugisset, ignorante marito magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione postposita contulisse. 5  unde nunc resipiens deplorat ingestam sibimet gravissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans, quippe ut pauper diviti, casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens. 6  Nunc abicite lucra, quae honestam non videntur commendare personam, quia illud vos potius decet adquirere, quod et famam vestram possit augere. 7  hinc etiam . 8  prius praecepta dederamus et nunc iterata iussione repetimus, · ut supra scriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. 9  alienatio enim rerum solidum desiderat habere iudicium, et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. 10  quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis extantibus reliquit maritum?