monumenta.ch > Cassiodorus > X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) <<<     >>> XI. PROBINO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Propositum regale est gravatis per iniuriam subvenire, ut coercitio pravi iustitiam faciat plus amari. 2  nec dissimulari potest salva communione qua vivitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reverenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur. 3  Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab universis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo vitiata dereliquit, omni contractu, qui levitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum valeant compendia vindicare. 4  nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi valeant vindicare.