monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 508) <<<     >>> X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1  Inclinari precibus nostra novit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. 2  benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant. 3  Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamvis histrio honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari. 4  et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. 5  gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.