monumenta.ch > Cassiodorus > IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER SECUNDUS, , III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a. 511) <<<     >>> V. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1  Delectamur vetustatis invento et sequi regulas constitutas libenter amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter constituta servantur. 2  et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici vel monopolii titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias salva aequitate praesenti auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro vindicandis titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputavit auctoritas, ita tamen ut privatis minime negotiis misceatur defensio tua. 3  nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse.