monumenta.ch > Hieronymus > csg48.365 > XXI. MAXIMIANO V̅· I̅· ET ANDREAE V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XX. ALBINO ET AVIENO V̅V̅· I̅I̅· ATQUE PATRICIIS THEUDERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511)

XXI. MAXIMIANO V̅· I̅· ET ANDREAE V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  Provocandi sumus affectuosis civium studiis ad augmenta civitatis, quia nemo potest diligere quod habitatores intellegit non amare. 2  unicuique patria sua carior est, dum supra omnia salvum fore quaeritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. 3  quapropter votis paribus invitemur ad dona, quatenus quod sponte tribuimus, duplicata gratia conferamus. 4  et ideo nulli grave sit Romanis fabricis deputatae pecuniae reddere rationem, cum pura conscientia desideret se probari, quando fructum laboris sui capit, dum ad nos prospera de se pervenire cognoscit. 5  Quocirca praesenti decernimus iussione Romanae civitatis fabricas vos debere discutere, si labor operis concordat expensis: vel, si apud aliquem constet residere pecuniam, quae non sit fabricis expensa, deputatae rei reddat erogandam. 6  quibus rationibus evidenter expressis ad nos instructionem fidelissimam destinate, ut iudicio nostro respondere videamini qui estis ad indaginem veritatis electi. 7  nullum enim de largitate nostra fraudari velle credimus, quando in tali negotio et de propriis facultatibus eum impendere posse iudicamus. 8  Aves ipsae per aera vagantes proprios nidos amant: erratiles ferae ad cubilia dumosa festinant: voluptuosi pisces campos liquidos transeuntes cavernas suas studiosa indagatione perquirunt cunctaque animalia ubi se norunt refugere, longissima cupiunt aetate constare. 9  quid iam de Roma debemus dicere, quam fas est ipsis liberis plus amare?