monumenta.ch > Cassiodorus > XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

XIIII. FAUSTO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1  Libentes omnimodis praebemus assensum, quotiens vox est iusta poscentium, quia nec decet esse difficile beneficium, quod non patitur largitate detrimentum. 2  Et ideo praecelsa magnificentia tua, quod a Cataliensibus inferebatur genere tertiarum, faciat annis singulis in tributaria summa persolvi, nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. 3  quid enim interest, quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur exsolvat? ita et illis suspectum tertianim nomen auferimus et a nostra mansuetudine importunitates competentium summovemus.