monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511)

VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

1  Tuta est condicio subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. 2  fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. 3  Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. 4  nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. 5  manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. 6  Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire.