monumenta.ch > Cassiodorus > VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511)

VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. (a 507/511) SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed cos maxime quos sibi novimus defuisse. 2  sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus et metum nostri pro parvulis insolentibus opponamus. 3  fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt quibus se publica vota subducunt. 4  Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona parvuli hostili furore lacerasse. 5  quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit, ut largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis. 6  et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideoque devotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas rcs praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. 7  Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione praecedente, ad nostrum deproperet venire comitatum: ut allegationibus cognitis pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis.