monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507) <<<     >>> VI. AGAPITO V̅·I̅· P̅·U̅· THEODERICUS REX. (a 507/509)

V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511)

1  In inmensum trahi non decet finita litigia. 2  quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter procellas humanas portus instructus est, quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. 3  Et ideo spectabilitati tuae praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta serventur. 4  Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum. 5  cogi enim debet, ut sit quietus, qui suo vitio xenuit esse pacificus. 6  nam et medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur.