monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Institutiones, 1, X. De sex modis intelligentiae. <<<     >>> XII. Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum.

CAPUT XI. De quatuor synodis receptis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dicamus nunc quemadmodum universalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidaverint; ut ibi cognoscentes verae religionis arcanum, pestiferos vitemus errores. Primo loco Nicaena synodus legitur constituta, deinde Constantinopolitana, tertia Ephesina prior, quarta Chalcedonensis. Quas merito sancta probat Ecclesia; quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in nullum perversitatis scopulum (si tamen Domino protegente custodimur) caecatis mentibus incidere debeamus. Nam sanctissimi Patres iniuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inventores novarum haeresum pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes nullum ulterius debere novas incutere quaestiones; sed probatorum veterum auctoritate contentos, sine dolo et perfidia decretis salubribus obedire.
2 Sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant, et aliquid novi, unde perire videantur, inveniant.
3 Chalcedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui eius reverentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito iudicet comparandam. Quem codicem ἐνκύκλιον, id est totius orbis Epistolarium, a viro disertissimo Epiphanio fecimus in Latinum de Graeco sermone converti.
4 Sed quoniam sacras litteras in novem codicibus cum introductoribus, et pene cum omnibus Latinis expositoribus suis, ut dictum est, Domino iuvante, collegimus, nunc videamus quemadmodum lex divina tribus generibus divisionum a diversis Patribus fuerit intimata, quam tamen veneratur et concorditer suscipit universarum Ecclesia regionum.