monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, VI.Quomodo Ioannes Antiochenus Cyrillum damnaverit. <<<     >>> VIII.Quod episcopi ex aliis ad alias Ecclesias sint mutati.

CAPUT VII.De ordinatione Maximiani Constantinopoli. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 His ita provenientibus, de electione episcopi quaestio rursus exorta est, et multi Philippum, cuius iam feci memoriam, plurimi Proclum eligebant. Potuitque Proclus tenere pontificatum, nisi quidam procerum prohibuissent, dicentes regulam ecclesiasticam non permittere eum qui alterius civitatis episcopus nominatus est, ad alteram migrare civitatem; quod dictum populos revocavit.
2 Cumque quatuor transissent menses post Nestorii damnationem, Maximianus ordinatur episcopus, in monachica quidem vita, presbyterorum tamen collegio constitutus. Is enim opinionem reverendi viri olim habuerat, eo quod propriis sumptibus monumenta fabricaret, ut in eis religiosorum corpora sepeliret. Erat enim idiota sermone; et sub quiete vivere potius eligebat.