monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, V.De Ephesino concilio contra Nestorium. <<<     >>> VII.De ordinatione Maximiani Constantinopoli.

CAPUT VI.Quomodo Ioannes Antiochenus Cyrillum damnaverit. SHOW APPARATUS

1 Porro Ioannes veniens Antiochiam, et plurimos episcoporum colligens, damnavit Cyrillum, cum iam esset in Alexandria. Post paululum vero tempus inimicitias resolventes, ad gratiam sunt regressi, et sedes alterutris reddiderunt. Post damnationem vero Nestorii, dura Constantinopoli turba contra Ecclesiam facta est.
2 Divisus est namque populus propter tepidum eius, sicut dixi, tractatum. Clerici tamen omnes communi decreto eum anathematizaverunt. Sic enim nos Christiani contra blasphemos prolatum solemus appellare decretum: quando id veluti in marmore scriptum, manifestum cunctis ostendimus.