monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, VI.De morte Dorothei Arianorum episcopi, et ordinatione Barbae, et quae sub eo sint gesta. <<<     >>> VIII.Quomodo apud Persas per Marutham episcopum sit Christianitas dilatata.

CAPUT VII.De ordinatione Cyrilli Alexandrini pontificis. SHOW APPARATUS

1 Inter haec defuncto Theophilo passione lethargica consulatu Honorii nono et Theodosii quinto. facta contentione propter episcopatum inter Timotheum et Cyrillum, die tertia mortis Theophili Cyrillus ordinatur episcopus; et maiori fastu quam Theophilus tenebat episcopatum. Qui mox episcopatus sui principio Novatianorum claudens ecclesias, omnia vasa eorum sacra percepit, episcopumque eorum Theopompum rebus quas habebat omnibus spoliavit.