monumenta.ch > Cassiodorus > 32
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXXI.De Hormisda apud Persas nobilissimo confessore. <<<     >>> XXXIII.De Beniamin Persico diacono eiusque martyrio.

CAPUT XXXII.De Sanne apud Persas confessore. SHOW APPARATUS

1 Sannen quoque mille famulorum dominum resistentem sibimet, negare Creatorem omnium non ferentem, requirens quisnam servorum eius esset saevissimus, ei aliorum servorum tradidit dominatum; cui etiam ipsum quoque dominum servire praecepit, simul et eius uxorem: per hoc putans propugnatorem se flectere veritatis.
2 Sed spe sua deceptus est. Habebat enim ille domum in petra constructam.